Charter Document - 02371492

Charter Document - 02371492


Charter Number: 02371492
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Universis I dei gratia Norwicensis episcopus salutem in domino Omnibus notum esse volumus nos caritatis intuitu et favore religionis concessisse dilectis filiis nostris canonicis de Hikeling ecclesiam de Hanewrde cum omnibus ad eam pertinentibus in usus suos et sustentationem suam perpetuo tenendam cum decima de Ructun ad presentationem et petitionem Martini prioris dilecti filii nostri et monachorum ecclesie sancte Marie de Teford solvendo ex inde eisdem monachis quadraginta solidos annuatim silicet ad Pascha unam marcam ad festum sancte Margarete unam marcam ad festum sancti Edmundi unam marcam salva honesta sustentatione vicarii eiusdem ecclesie salva quoque obedientia reverentia et debitis consuetudinibus sancte Norwicensis ecclesie per omnia Et ut hec nostra concessio perpetuam optineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri appositione corroboramus Testibus []