Charter Document - 02371474
Charter Number: | 02371474 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum dei venerabili fratri archiepiscopo Cantuariensi salutem et apostolicam benedictionem Et si omnibus ex suscepte servitutis officio facti simus secundum apostolum debitores eis tamen specialius in suo iure tenemur adesse quos honesta conversatio et litterarum sciencia recommendant et nobilitas generis nichilominus reddit claros Ex parte siquidem dilecti filii magistri Iohannis de Columpna qui sue probitatis obtentu intuitu quoque consanguineorum suorum quos sincera in domino diligimus caritate carus est nobis admodum et acceptus fuit propositum coram nobis quod W Brueira cum quibusdam fautoribus suis ecclesiam suam de Gotesdon per violenciam occupans fructus quos invenit ibidem contra iusticiam asportavit et ei restituere contradicit Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus dictum W ut eidem fructus restituat memoratos et decetero ab ipsius indebita molestatione desistat monicione premissa per censuram ecclesiasticam appellacione remota compellas et ipsum habens propensius commendatum super redditibus quos habet in Anglia auctoritate nostra suffultus non permittas eum ab aliquibus indebite molestari Siqui vero ipsum super hiis vexare presumpserint tu eos omni occasione et appellacione cessante a sua presumptione compescas faciens ipsos remoto appellacionis obstaculo tam diu ab omnibus arctius evitari donec sibi et vicariis suis passis iniuriam satisfactionem exhibeant competentem Dat Ferentini id Augusti pontificatus nostri anno sexto