Charter Document - 02371437
Charter Number: | 02371437 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1193 - 1194 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Theobaldus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus Anglorum primas et apostolice sedis legatus venerabili fratri et amico Walterio Rofensi episcopo et Thome Cantuariensi archidiacono et toti clero et populo Cantuariensis archiepiscopatus salutem Notum vobis esse volumus quoniam Hugo filius Fulberti de Chileham per manum nostram dedit et in perpetuam possessionem concessit ecclesie sancte Marie et beati Martini de Dovorr et monachis ibidem deo servientibus ecclesiam de Hugham cum terris et decimis et omnibus beneficiis ad eam pertinentibus in perpetuam elemosinam possidendam et donationem illam per cartam suam confirmavit Nos igitur donationem eius ratam habentes predictam ecclesiam de Hugham cum omnibus pertinentiis suis ecclesie beate Marie et beati Martini et eiusdem ecclesie fratribus concedimus et confirmamus et presentis scripti nostri munimine necnon et auctoritate qua fungimur corroboramus salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus prohibentes sub anathemate ne quis contra hanc donationem et nostram confirmationem veniens donatam revocet elemosinam nec pertinentium bonorum faciat diminutionem Valete