Charter Document - 02371345

Charter Document - 02371345


Charter Number: 02371345
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Quoniam ea que ad sustentationem pauperum Christi divino intuitu collata sunt beneficia ne malignantium possint retractari perversitate episcopalis auctoritatis suffragio tenemur communire ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos rata habere et presenti scripto confirmare deo et ecclesie sancti Iohannis evangeliste hospitalis de Brakeleia et fratribus ibidem deo servientibus beneficia omnia que eis a Christi fidelibus fuerint divino instinctu collata et eorum usibus deputata De quibus ut ad omnium noticiam possint pervenire propriis vocabulis censuimus annotare videlicet ex donatione comitis de Leicestr Roberti senioris unam acram terre in Brakeleia ad domum et ad edificia facienda in quibus pauperes pro amore dei recipiantur et hospitentur sicut carta eiusdem comitis testatur ex donatione autem filii eius comitis scilicet de Leicestr Roberti iunioris duas virgatas terre cum pertinentiis suis scilicet unam virgata que pertinet ad Halsow cum mesagio quod est in Brakeleia ad capud fontis de Goldewelle et unam aliam virgatam que pertinet ad Brakeleiam cum mesuagio suo quod est subtus iuxta rivulum eiusdem fontis quam Swetman pater magistri Salomonis tenuit et duas acras et dimidiam de Creis iuxta domum eorum in Brakeleia ex donatione vero Gilleberti de Monte viginti et tres acras terre in dominio suo mensuratas per perticam in Stokingia in parte versus Brakeleiam et pratum scilicet Kingesham prout carta ipsius Gilleberti exinde facta manifestat ex donatione quoque Helye de Hinton pratum quod dicitur Erlesham et aliud pratum quod dicitur Ferham ex donatione quidem Alicie de Rumeili quatuor acras terre in capite culture de Hwerveldic in ea parte que extenditur versus Halsow