Charter Document - 02370653

Charter Document - 02370653


Charter Number: 02370653
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1203 - 1204
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilectis filiis priori Sancti Andree Norhant et magistro H de Gillevir canonico Lincolliensi salutem et benedictionem Querelam dilecti filii P de Irencestr clerici accepimus quod cum ipse canonice adeptus sit ecclesiam de Givelden H Murdac et quidam alii post appellationem ad dominum papam pro tuitione iuris sui quod in eadem habet ecclesia rite interpositam et etiam ad nos ne status appellationis ipsius in aliquo turbaretur rationabiliter factam possessionem suam multipliciter turbare presumpserunt necnon et fructus suos et quedam alia bona ad ipsam ecclesiam de iure spectantia propria auctoritate immo temeritate invaserunt super quibus idem P plurimum se conqueritur dampnificatum Hinc est quod quia appellationibus tam ad summum pontificem quam ad nos rite interpositas debito modo deferri volumus vobis mandantes precipimus quatinus si de appellatione ad nos sicut dicitur interposita vobis constiterit convocatis illis quos propter hoc videritis convocandos inquisita plenius veritate super premissis in debitum statum reducatis quicquid post appellationem ad dominum papam rite interpositam in eiusdem P preiudicium temere inveneritis attemptatum de dampnis ei illatis iustitie plenitudinem ei exhibentes Testes autem qui nominati fuerint si se gratia odio vel timore subtraxerint per censuram ecclesiasticam compellatis veritati testimonium perhibere Quia vero idem P de pluribus iniuriis similiter post appellationem illam ei tam per memoratum H quam per alios illatis nobis conquestus est ei super eisdem iustitie plenitudinem exhibere non postponatis