Charter Document - 02370651

Charter Document - 02370651


Charter Number: 02370651
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1193 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas salutem in auctore salutis Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire controversiam inter priorem et canonicos de Womb et R Valensem clericum super ecclesia de Lopinton diutissime ventilatam tandem coram nobis sub hoc fine quievisse videlicet quod predictus Radulfus totam querelam suam super predicta ecclesia prefatis canonicis inperpetuum remisit nullatenus illos sicut fide interposita coram nobis firmiter promisit inde de cetero vexaturus sepedicti autem canonici intuitu caritatis et pro bono pacis pro anima quoque illustrissimi Anglorum regis Henrici de bonis ecclesie sue tres marcas sepedicto Radulfo clerico concesserunt ad duos terminos scilicet ad Nativitatem sancti Iohannis baptiste et ad Natale domini annis singulis percipiendas Et hoc se illi fideliter observaturos promiserunt in verbo domini Ne igitur contentio ista que sic coram nobis terminata est de cetero in recidivam veniat questionem compositionem istam ratam et gratam habentes eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione duximus roborandam Valete in domino