Charter Document - 02370649

Charter Document - 02370649


Charter Number: 02370649
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1200 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilectis filiis de Sireburn iuxta Basingestoch et de Andieur prioribus salutem et benedictionem Cum causa bastardis que vertitur inter dilectos filios Henricum filium Henrici Wintoniensis ex una parte et Ricardum filium Willelmi de Melchsham ex altera ab audientia venerabilis fratris Wintoniensis episcopi ad nos per appellationem fuisset delata constitutis coram nobis partibus ex parte dicti Ricardi in iure fuit propositum quod Eva mater eiusdem Henricum adversarii sui habitum religionis assumpsit apud abbatiam de Wilton et ibidem monialis effecta facit professionem antequam idem adversarius suus conceptus esset vel genitus Unde ipsum dicebat esse bastardus Pars autem adversa econtra respondit quod Eva mater eius quandoque fuit apud eandem abbaciam set numquam ibi habitum religionis assumpsit vel monialis effecta ibi fecit professionem set inde educta Henricus patri suo matrimonio legitime fuit copulata constanter asserens se de legitimo matrimonio inter eos contracto postmodum natum fuisse Et adiecit quod ipsi simul tamquam vir et uxor toto tempore vite patris sui cohabitaverint et hec esse notoria in partibus illis in quibus simul cohabitaverint affirmans dixit se testibus abundare ad ea que proposuerat sufficienter probanda Lite vero in hunc modum contestata de parcium assensu testes quos uterque litigantium duxerit producendos per vos et coram vobis duximus examinandos Unde vobis mandantes precipimus et artius iniungimus quatinus eos quociens iustum fuerit convocatis partibus admittatis et iuratos super omnibus memoratis articulis diligenter et fideliter deum pre oculis habentes examinetis Quibus examinatis dicta testium sub sigillis vestris fideliter consignata in crastino Purificacionis beate Marie nobis transmittatis diem eundem partibus edicto peremptorio prefigentes quo coram nobis compareant quod iuris racio exegerit recepture Qualiter autem hec mandatum nostrum fueritis executi eodem die nos litteris vestris recurrentibus significetis Testes itaque qui ab alterutra parte nominati fuerint si se gratia odio vel timore subtraxerint monitione premissa per censuram ecclesiasticam ad perhibendum veritati testimonium si necesse fuerit compellatis Valete