Charter Document - 02370646

Charter Document - 02370646


Charter Number: 02370646
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1193 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos litteras confirmationis Rogeri bone memorie Wigorniensis episcopi super libertatibus et possessionibus ecclesie beate Marie virginis de Warr canonicis eiusdem ecclesie indultas inspexisse in hac forma [] Nos igitur quia hanc eandem concessionem a bone recordationis B quondam Cantuariensi archiepiscopo predecessore nostro vidimus confirmatam eius vestigiis inherentes eam sicut rationabiliter est facta presenti scripto et sigilli nostri appositione confirmamus Hiis testibus magistro Symone de Siewell magistro Iohanne de Tinem magistro Roberto de Glemford magistro Roberto de Wesyngeham Roberto de Bristoll Iohanne de Canovill Iohanne de Sancto Eadmundo et multis aliis

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos litteras confirmationis Rogeri bone memorie Wigorniensis episcopi super libertatibus et possessionibus ecclesie beate Marie virginis de Warr canonicis eiusdem ecclesie indultas inspexisse in hac forma []embed Nos igitur quia hanc eandem concessionem a bone recordationis B quondam Cantuariensi archiepiscopo predecessore nostro vidimus confirmatam eius vestigiis inherentes eam sicut rationabiliter est facta presenti scripto et sigilli nostri appositione confirmamus Hiis testibus magistro Symone de Siewell magistro Iohanne de Tinem magistro Roberto de Glemford magistro Roberto de Wesyngeham Roberto de Bristoll Iohanne de Canovill Iohanne de Sancto Eadmundo et multis aliis