Charter Document - 02370642

Charter Document - 02370642


Charter Number: 02370642
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1200 - 1203
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos cartam felicis recordationis Hugonis quondam Lincolniensis episcopi inspexisse sub hac forma [] Ut igitur quod a memorato episcopo in hac parte factum est maiorem optineat firmitatem predictam concessionem ipsius sicut rationabiliter facta est presenti scripto et sigilli nostri appositione auctoritate qua fungimur communimus Hiis testibus magistro Symone de Siwelle tesaurario Lichefeldensi magistro Ricardo de Wiltun magistro Michaele de Ringesfeld Rogero de Basingham Roberto de Bristoll magistro Elya de Dierham Willelmo de Boscho Iohanne de Kent Willelmo Dano David de Rudeby Aaron de Kent et aliis multis