Charter Document - 02370640

Charter Document - 02370640


Charter Number: 02370640
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1193 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad omnium notitiam volumus pervenire nos presenti scripto nostro confirmasse dilectis filiis nostris canonicis Sancte Crucis de Waltham ecclesias de Geiste et de Geisttorp et tertiam partem ecclesie sancti Petri de Wdenorten cum omnibus pertinentiis suis sicut eis rationabiliter et canonice concesse sunt et donate ab Everardo filio Radulfi et a Rogero filio eius confirmate sicut carte eorum testantur quas inspeximus et coram nobis legi fecimus Unde ut donatio super eisdem ecclesiis et earum pertinentiis memoratis canonicis facta firma imperpetuum et stabilis perseveret eam sicut pie et iuste facta est sigilli nostri appositione et testium subscriptione communimus salva in omnibus episcopali dignitate et canonicis consuetudinibus Norwicensis ecclesie Hiis testibus magistro Ricardo cancellario Rannulfo thesaurario Saresberiensi magistro Simone de Siwell magistro Godefrido de Insula magistro Willelmo de Neketon magistro Willelmo de Sumercot magistro Willelmo de Calna magistro Gervasio magistro Adam de Walsingeham magistro Edmundo Gregorio de Sar Iohanne de Brancestre et multis aliis