Charter Document - 02370639

Charter Document - 02370639


Charter Number: 02370639
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hub[ertus] dei gratia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod cum bone memorie rex Richardus ad quorumdam suggestionem et persuasionem prioratum de Waledene que ad donationem comitis Willelmi de Mandevill et antecessorum suorum tanquam ad donationem patronorum pertinebat in abbaciam convertisset et donationem eiusdem abbacie sibi retinuisset in grave dampnum et dispendium iuris ipsius comitis Willelmi et heredum suorum rex Iohannes qui ei successit accepta regni corona cum plenius de veritate rei huius fuisset instructus Galfrido filio Petri comiti Essexie et heredibus suis ad quos hereditas predicti comitis Willelmi devoluta fuit quia ius alienum iniuste detinere noluit donationem predicte abbacie cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus et liberis consuetudinibus sicut prefatus comes Willelmus donationem prioratus habuit quantum ad patronum pertinet plene restituit concessit et carta sua confirmavit Quia igitur hanc restitutionem rationabiliter et secundum deum factam esse cognovimus eam et auctoritate qua fungimur confirmare et tam presenti scripto quam sigilli nostri appositione duximus communire Hiis testibus Henrico archidiacono Cantuariensi magistro Willelmo de Sumercotes magistro Iohanne de Tinem magistro Roberto de Glemford magistro Willelmo de Hathfeld magistro Edmundo et aliis