Charter Document - 02370636
Charter Number: | 02370636 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilectis filiis de Burtona et de Derlea abbatibus et magistro G de Insui officiali Coventrensis episcopatus salutem et benedictionem Accessit ad nos dilectus filius [prior] de Trentham volens nobis personam ad ecclesiam de Suttune quam ad donationem suam et conventus sui pertinere proponit presentare Nos autem quia nobis plene non constitit de iure suo et quia post acceperamus alium in eadem ecclesia ius sibi vendicare postulationi sue statim noluimus adquiescere immo rem distulimus quousque de iure illius sive aliorum nobis plenius constaret Hinc est quod discrescioni vestre de qua confidimus mandamus et precipimus quatinus convocatis omnibus quos in dicta ecclesia ius vendicare noveritis de iure singulorum et ingressu inquiratis non obstantibus prioribus litteris quas inde recepistis et facta sollicite inquisitione de iure singulorum quod inquisieritis litteris vestris nobis plenius quantocius significetis Valete