Charter Document - 02370634

Charter Document - 02370634


Charter Number: 02370634
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1203 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilectis in Christo filiis de Lantonia et de Sancto Petro Gloecestrie prioribus salutem et benedictionem Querelam dilectorum filiorum Ade de Trellec et aliorum clericorum Landavensis diocesis recepimus continentem quod cum venerabilis frater noster Landavensis episcopus ipsos multipliciter talliis procurationibus et aliis indebitis exactionibus nuper vexasset ipsi super gravamine illo ad nostram audientiam appellarunt Prefatus vero episcopus prefate appellationi ad nos interposite non deferens ut dicitur quosdam eorum suspendit quorundam quoque ecclesias in manus suas sequestravit alios vero iniuriis et multis aliis molestiis indebite fatigans post appellationem et in preiudicium appellationis ad nos rite interposite Verum quia nobis de appellatione eorundem clericorum ad nos rite interposita non constat vobis mandamus precipientes quatenus si vobis de eadem constiterit prefatum episcopum ut ecclesias dictorum clericorum quas suspendit sive sequestravit relaxet et ab eorum vexatione et molestatione decetero desistat moneatis attentius et inducatis Qui si monitioni vestre parere contempserit vos auctoritate nostra suffulti omnia in eum statum reducatis in quo fuerunt tempore appellationis ad nos rite interposite Valete