Charter Document - 02370631

Charter Document - 02370631


Charter Number: 02370631
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1193 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[H]ubertus dei gracia Cant archiepiscopus tocius Anglie primas omnibus [] salutem in domino eternam Quia ab omnibus et maxime a nobis religioni favor debetur quia etiam pauperum solacia procurare tenemur et eorum securitati providere ad omnium noticiam voluimus devenire quod nos paci et securitati domus hospitalis de Eremue que dicitur domus dei providere volentes terras et possessiones omnes eidem domui rationabiliter collatas et nominatim tres partes de quadraginta solidatis terre in la Kerne unde controversia fuit in curia domini regis inter Rogerum de la Hulde et Willelmum Maskerellum et Radulfum fratrem eius et unde concordia facta fuit hospitali illi quantum in nobis est inperpetuum concedimus et sicut eidem domui rationabiliter et pie collate sunt et a donatoribus per scripta autentica confirmate nostre auctoritatis assensu confirmamus Hiis testibus magistro Ricardo cancellario