Charter Document - 02370630
| Charter Number: | 02370630 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1193 - 1205 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero E VI (f24v) |
Charter:
H[ubertus] dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas universis in Christo fratribus et filiis salutem in auctore salutis Cum super vos dilectissimi tanquam animarum vestrarum custodes simus a domino constituti ad ea vos debemus sollicita in domino exhortatione allicere que saluti animarum vestrarum noverimus amplius expedire Quia igitur inter precipua caritatis et pietatis opera post ea que pauperibus fiunt id deo acceptissimum esse creditur per quod locis sacris digna veneratio inpenditur circa id studiosius nos decet intendere ut ita anime vestre possint in celo locum digne venerationis invenire Hac igitur consideratione domum Templi London que super Tamensem fluvium sita est cum omni devotione promovere et venerari cupientes universitatem vestram monemus et exhortamur in domino ut locum illum ob salutem animarum vestrarum nobiscum una venerari et maxime in die dedicationis eius celeberrime visitare velitis Nos autem de misericordia dei confidentes intuitu promotionis eiusdem loci et ad exemplum bone memorie B[aldwinus] predecessoris nostri omnibus qui hanc nostram exhortationem benigne admiserint et iam dicto die dedicationis loco illi digne venerationis obsequium inpenderint et elemosinas suas erogaverint confessis et vere penitentibus de iniuncta sibi penitentia viginti dies relaxamus et omnium orationum et beneficiorum que in sancta Cantuariensi ecclesia fiunt participes esse concedimus Valete
