Charter Document - 02370628

Charter Document - 02370628


Charter Number: 02370628
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1194
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hubertus dei gratia archiepiscopus tocius Anglie primas salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos intuitu Dei concessisse et presenti carta confirmasse fratribus hospitalis sancte Marie de Strode ad sustentacionem eorum ecclesiam de Aillesforde cum omnibus ad eam pertinentibus in puram et perpetuam elemosinam Salva annua pensione duarum marcarum argenti quas yconomus memorate domus annuatim persolvet de eadem ecclesia monachis Roffen ad duos anni terminos videlicet infra Octabas sancti Michaelis tresdecim solidos et quatuor denarios et infra Octabas sancti Andree tresdecim solidos et quatuor denarios Ita quidem quod yconomus memorate domus prelibatam ecclesiam integre et pacifice possideat et in usus pauperum ibidem commorancium obvenciones ipsius ecclesie convertat et de ea libere disponat sicut venerabilis frater noster G Roffen episcopus prenominatis fratribus predictam ecclesiam concessit et carta sua quam vidimus confirmavit Ut igitur hec nostra confirmacio perpetua gaudeat firmitate eam presenti scripto et sigilli nostri testimonio duximus roborandam Testibus hiis Waltero abbate de Waltham magistro Ivone archidiacono Derebei magistro Ricardo cancellario nostro magistro Godefrido de Insula magistro Simone de Scalis Ranulfo thesaurario Saresberiensi magistro Willelmo de Somercote et multis aliis