Charter Document - 02370627
Charter Number: | 02370627 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1194 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hubertus Dei gracia archiepiscopus tocius Anglie primas salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos intuitu Dei concessisse et presenti carta confirmasse fratribus domus hospitalis sancte Marie de Strodes ad sustentacionem eorum decimas novalium in confinio parochiarum de Werenteford et de Wilmintone de omnibus terris quas canonici de Lesness et eorum tenentes ibidem de novo excoluerunt vel in futurum ex colent in liberam puram et perpetuam elemosinam Ita quidem quod iconomus memorate domus prelibatas decimas integre plenarie et pacifice percipiat possideat et in usus pauperum ibidem commorancium convertat et de eis libere disponat sicut venerabilis frater noster G Roffen episcopus eas predictis fratribus concessit et carta sua quam vidimus confirmavit Ut igitur hec nostra concessio et confirmacio perpetua gaudeat firmitate eam presenti scripto et sigilli nostri testimonio duximus roborandum Testibus hiis Waltero abbate de Waltham magistro Ivone archidiacono Derbei magistro Ricardo cancellario nostro magistro Godefrido de Insula magistro Simone de Schalis Ranulfo thesaurario Saresberiensi magistro Willelmo de Neketone magistro Willelmo de Somerkotes magistro Gervasio de Hocbregge magistro Reinerio et multis aliis