Charter Document - 02370626

Charter Document - 02370626


Charter Number: 02370626
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1194
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hubertus Dei gracia Cant archiepiscopus tocius Anglie primas salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos intuitu Dei concessisse et presenti carta confirmasse fratribus domus hospitalis sancte Marie de Strode ad sustentacionem eorum ecclesiam sancti Nicholai de Strode in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus ad altare pertinentibus tam de vivis quam de defunctis et omnibus alijs excepta decimatione bladi Ita quidem quod iconomus memorate domus prelibatam ecclesiam pacifice possideat et in usus pauperum ibidem commorancium obvenciones ipsius ecclesie convertat et de eis libere disponat sicut venerabilis frater noster Gilbertus Roffensis episcopus prenominatis fratribus predictam ecclesiam concessit et carta sua quam inspeximus confirmavit Ut igitur hec nostra confirmacio perpetua gaudeat firmitate eam presenti scripto et sigilli nostri testimonio duximus roborandam Testibus hiis Waltero abbate de Waltham magistro Ivone archidiacono Derebei magistro Ricardo cancellario nostro magistro Godefrido de Insula magistro Simone de Schalis Rand thesaurario Saresberiensi magistro Willelmo de Neketon magistro Willelmo de Somerkote magistro Gervasio de Hocbrigges magistro Reinerio et multis aliis