Charter Document - 02370625

Charter Document - 02370625


Charter Number: 02370625
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1194
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hubertus Dei gratia Cant archiepiscopus totius Anglie primas salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos intuitu Dei concessisse et presenti carta confirmasse fratribus domus hospitalis sancte Marie de Strodes ad sustentationem eorum ecclesiam de Hallinge cum omnibus ad eam pertinentibus in puram et perpetuam elemosinam Ita quidem quod iconomus memorata domus prelibatam ecclesiam integre et pacifice possideat et in usus pauperum ibidem commorantium obventiones ipsius ecclesie convertat et de ea libere disponat sicut venerabilis frater noster Gilbertus episcopus Roffensis prenominatis fratribus predictam ecclesiam concessit et carta sua quam vidimus confirmavit Ut igitur hec nostra confirmatio perpetua gaudeat firmitate eam presenti scripto et sigilli nostri testimonio duximus roborandam Testibus hijs Waltero abbate de Waltham magistro Ivone archidiacono Derebei magistro Ricardo cancellario nostro magistro Godefrido de Insula magistro Simone de Schalis Randulpho thesaurario Saresberiensi magistro Willielmo de Neketone magistro Willelmo de Somerkote magistro Gervasio de Hocbrege magistro Reinero et multis alijs