Charter Document - 02370624
Charter Number: | 02370624 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1194 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hub[ertus] dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos intuitu dei concessisse et presenti carta confirmasse fratribus domus hospitalis sancte Marie de Strod ad sustentationem eorum prebendam de decimis militum dilecti fratris nostri Rofensis episcopi in Hailing et Holeberge et Cukelestan provenientem in liberam puram et perpetuam elemosinam ita quidem quod iconomus memorate domus prelibatam prebendam integre plenarie et pacifice possideat et in usus pauperum ibidem commorantium convertat et de ea libere disponat sicut predictus venerabilis frater noster Gillebertus Rofensis episcopus eis eam concessit et carta sua quam vidimus confirmavit Ut igitur hec nostra confirmatio perpetua gaudeat firmitate eam presenti scripto et sigilli nostri testimonio duximus roborandam Testibus his Waltero abbate de Waltham magistro Ivone archidiacono Dereb magistro Ricardo cancellario nostro magistro Godefrido de Insula magistro Simone de Scalis Rand thesaurario Saresberiensi magistro Willelmo de Neketon magistro Willelmo de Sumerkot magistro Gervasio de Hocbregg magistro Reinerio et multis aliis