Charter Document - 02370623
Charter Number: | 02370623 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1193 - 1194 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum pervenerit Hubertus Dei gracia Cant archiepiscopus tocius Anglie primas salutem in vero salutari Cum ex injuncto nobis officio in promovendis caritatis operibus teneamur diligenter adesse presertim nos condecet ea que in sustentacionem pauperum caritative deputata sunt et erogata favore pio prosequi et promovere Attendentes igitur favorabile propositum et pietatis affectum venerabilis et dilecti fratris nostri G Roffen episcopi circa construendam domum hospitalem apud Strode ad sustentandos et confovendos in ea pauperes et debiles sibi minime sufficientes ne cujusquam machinacione in posterum possit infringi vel in aliquo diminui eam cum omnibus que predictus G Roffen episcopus vel quivis alius ei hactenus contulit vel inposterum per Dei graciam collaturus est presenti pagina confirmamus In primis videlicet locum ipsum hospitalem cum ambitu suo et omnibus ibidem commorantibus tam clericis quam laicis et cunctis conversis ubicumque morentur ut sint exempti ab omni potestate archidiaconali et decanali et solummodo domino pape et Cant archiepiscopo subjecti et episcopo Roffen ecclesiam eciam de Aylesford cum omnibus ad eam pertinentibus salva pensione duarum marcatum per manum yconomi memorate domus monachis Roffen annuatim persolvenda et ecclesiam sancte Margarete cum omnibus pertinencijs suis salva dimidia marca per manum prelibati yconomi predictis monachis annuatim reddenda nomine oblacionum diei festi sancte Margarete quas idem monachi percipere consueverunt et ecclesiam de Hallynge cum omni integritate sua et prebendam de decimis militum prelibati episcopi in Hallynge et Holbergh et Cochestane provenientem et ecclesiam sancti Nicholai de Strode cum omnibus ad altare pertinentibus tam de vivis quam defunctis et omnibus alijs excepta decimacione bladi et decimam novalium cujusdam terre quam de novo excoluerunt et excolant in futurum canonici de Leesnes et eorum tenentes in confinio parochiarum de Derteford et Wilmyntone octo eciam coopertoria vetera que yconomus memorate domus a monachis Roffen recipiet in vigilia Natalis domini octo novis supervenientibus sicut predictus episcopus fieri disposuit et carta sua confirmavit et redditum sex denariorum de quadam terrula in Stone a Radulfo filio Pauli et heredibus ejus annis singulis persolvendum et ex largicione Henrici de Cornhelle quatuor libras annuas in London et Suthwerk assignatas et ex dono Galfridi de Sunderesh duas summas bladi annuatim de molendino de Cuchestane Ita quidem quod sepe nominatus yconomus omnes obvenciones predictarum ecclesiarum decimarum et reddituum integre plenarie et pacifice possideat et in usus suos et pauperum convertat sicut carta memorati episcopi testatur Providebit eciam idem yconomus ad ministrandum in memoratis ecclesijs presbyteros idoneos quos maluerit proprios conversos vel alienos quos episcopo presentabit qui cum ecclesijs ipsis communi gaudebunt libertate videlicet ut nulla exaccione pecuniaria graventur ab episcopo vel archidiacono vel decano vel aliquo alio live in tallia five in emenda five aliquo alio modo exceptis duntaxat sinodalibus ab antiquo debitis quum si deliquerint episcopo consulto yconomi canonice cohercioni subjacebunt Ut igitur ordinacio predicti episcopi tam in yconomo instituendo quam in ceteris omnibus que ad predictam domum pertinent sicut in ejus carta quam vidimus continetur perpetue firmitatis robur obtineat eam presenti pagina confirmamus et sigilli nostri testimonio communimus Hiis testibus Ivone archidiacono Derebei magistro Ricardo cancellario nostro magistro Simone de Scales magistro Godefrido de Insula magistro Willelmo de Neketon magistro Helya medico magistro Reinerio magistro Willelmo de Calna clericis nostris magistro Helya senescallo predicti episcopi magistro Egidio Thoma de Rikynghale magistro Willelmo medico Philippo de Wormedal Waltero de Brom et multis aliis