Charter Document - 02370618

Charter Document - 02370618


Charter Number: 02370618
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1193 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint eternam in domino salutem Attendentes quod dilecti filii nostri canonici Sancte Marie de Sudwic pauperes sint et egeni universitatem vestram attentius exoramus et exhortamur in domino quatinus ad sublevandam eorum inopiam intuitu dei elemosinas vestras misericorditer eis velitis elargiri Nos autem de misericordia dei necnon et meritis gloriose Virginis Marie confidentes omnibus ex vobis qui ecclesiam de Sudwic in sollemnitate Assumptionis Beate Marie et intra eius octabas aut in sollempnitate Nativitatis Beate Marie et infra eius octabas sive in quacunque alia festivitate eiusdem Beate Marie Virginis sive octabas orationum causa visitaverint et ibidem elemosinas suas erogaverint confessis et vere penitentibus de iniuncta sibi penitentia quindecim dies relaxamus necnon omnium orationum et beneficiorum que in sancta Cantuariensi fiunt ecclesia participes esse concedimus Idem concedimus hiis qui eandem ecclesiam in die dedicationis ecclesie illius et infra eius octabas cum elemosinis suis visitaverint Valete