Charter Document - 02370602

Charter Document - 02370602


Charter Number: 02370602
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1200 - 1201
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod illustris rex Anglie Iohannes ad nostre petitionis instantiam nobisque et multis aliis presentibus deo et ecclesie sancte Marie Saresberiensi et venerabili fratri nostro Herberto eiusdem loci episcopo eiusque successoribus cartam suam concessit et fieri fecit in hac forma [] Cum autem hec a predicto rege fuisset ut supradiximus carta concessa idem dominus rex et prenominatus frater noster H Saresberiensis episcopus apud nos ut eam commissa nobis auctoritate confirmaremus institerunt Unde nos rationabilibus eorum precibus inducti eiusdem carte tenorem ad maiorem fidem et securitatem scripto presenti inseruimus eamque sigilli nostri testimonio confirmavimus et communivimus Hiis testibus magistro Simone de Sywell thesaurario Lychefeld magistro Iohanne de Tynem magistro Andrea de Bedyngham magistro Gervasio de Obrugg magistro Ada de Walsyngham magistro Willelmo de Hatfeld Roberto de Brist et aliis multis

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod illustris rex Anglie Iohannes ad nostre petitionis instantiam nobisque et multis aliis presentibus deo et ecclesie sancte Marie Saresberiensi et venerabili fratri nostro Herberto eiusdem loci episcopo eiusque successoribus cartam suam concessit et fieri fecit in hac forma []embed Cum autem hec a predicto rege fuisset ut supradiximus carta concessa idem dominus rex et prenominatus frater noster H Saresberiensis episcopus apud nos ut eam commissa nobis auctoritate confirmaremus institerunt Unde nos rationabilibus eorum precibus inducti eiusdem carte tenorem ad maiorem fidem et securitatem scripto presenti inseruimus eamque sigilli nostri testimonio confirmavimus et communivimus Hiis testibus magistro Simone de Sywell thesaurario Lychefeld magistro Iohanne de Tynem magistro Andrea de Bedyngham magistro Gervasio de Obrugg magistro Ada de Walsyngham magistro Willelmo de Hatfeld Roberto de Brist et aliis multis