Charter Document - 02370601

Charter Document - 02370601


Charter Number: 02370601
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1193 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint salutem in vero salutari Quoniam diebus nostris exquisitis calumpniantium versutiis veritas multipliciter impugnatur et quies iuste possidentium molestatur assidue necesse est ea que intuitu pietatis deo et ecclesie collata noscuntur et scripti et testium patrocinio communiri Inde est quod ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos concessisse et presenti carta confirmasse cenobio sancti Victoris de Calz et fratribus Christo ibidem militantibus omnes possessiones quas inpresentiarum in Anglia iuste et canonice adeptas possident aut in posterum iustis modis poterunt adipisci in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis totum manerium de Humlavintona et ecclesiam eiusdem manerii et ecclesiam de Serendana cum pertinentiis earundem hospitem unum apud Mamesberiam ecclesiam ad Strafella cum terra ad eandem pertinente omnes decimas de toto dominio Hugonis de Mortuomari in eadem villa decimam de pasnagio suo ibidem et ad Natale porcum unum de mediocribus de bosco etiam ipsius Hugonis quantum necesse fuerit ad reficiendam predictam ecclesiam vel domos monachorum pretaxatorum ibidem constitutas et ad ignem faciendum pascua quoque duodecim boum et decimas omnium hominum prefati Hugonis in prefata villa de Strafella ecclesiam de Ordia cum universis eiusdem pertinentiis pascua etiam ibidem duodecim boum et centum ovium et decimam molendini manerium de Clafort apud Bertonam unam hidam terre et septem coteros apud Serventon decimam tocius dominii Radulfi de Walterivilla et terram Blachemanni apud Sumbornam duas partes decime de omni dominio et coterum unum apud Nortonam decimam de dominio Evrardi apud Badesliam ecclesiam et decimam apud Boteliam et Otoburnam decimam Roberti et decimam molendini Prenominatas igitur possessiones sicut predicto cenobio et fratribus ibidem constitutis collate sunt et autentico instrumento R bone memorie quondam Cantuariensis archiepiscopi predecessoris nostri eisdem rationabiliter confirmate sunt nos quoque concedimus et confirmamus et presenti scripti patrocinio communimus statuentes et sub interminatione anathematis prohibentes ne quis hanc nostre confirmationis paginam infringere vel ei aliquatenus temere contraire presumat His testibus magistro Willelmo de Len magistro Andrea de Bedingham magistro Gervasio de Hobrige magistro Iohanne de Tinemue magistro Adam de Wasingham magistro Roberto de Bristoldo Iohanne de Cantia cum multis aliis