Charter Document - 02370598

Charter Document - 02370598


Charter Number: 02370598
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1196
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

H dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem in domino Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod cum contencio super ecclesia de Hales inter abbatem et monachos Sancti Ebrulfi et A clericum Pantof in presencia nostra diucius fuisset agitata tandem idem A omni iuri quod se in ecclesia de Hales habere dixerat spontaneus coram nobis renunciavit et interposito corporaliter iuramento firmavit se nunquam aliquid iuris in predicta ecclesia contra voluntatem predictorum abbatis et monachorum sibi vendicaturum salva eidem A custodia prefate ecclesie per quindecim annos quam habere debet tanto tempore solvendo annuatim supradicto abbati et monachis quinque marcas in festo Sancti Michaelis Facta autem fuit hec renunciacio in Adventu Domini proximo post consecrationem Wigorniensis episcopi et eodem tempore commissa fuit suprascripto A suprascripte ecclesie memorata custodia Hiis testibus Galfrido de Boclande magistro R de Stanfford Roberto de Bristoue Ricardo de Ringstede Thoma de Bramcestr