Charter Document - 02370592

Charter Document - 02370592


Charter Number: 02370592
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1142 - 1148
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Theobaldus Dei gracia Cant archiepiscopus tocius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte ecclesie fidelibus salutem Notum vobis esse volo quod omnes donaciones concessiones et restituciones omnium maneriorum et omnium terrarum et omnium ecclesiarum cum omnibus redditibus consuetudinibus et rectitudinibus suis et omnium decimarum que hactenus concesse et donate sunt ecclesie sancti Andree apostoli que est sita in civitate Rouecestr a quibuscumque sive regibus sive archiepiscopis vel episcopis seu comitibus seu alijs quibuslibet hujus regni nobilibus et Christi fidelibus concesse sunt aut donate necnon omnimoda jura episcopalia in manerijs nostris ac in manerio de Frekenham et Iselham que de episcopatu Rouecestr esse dinoscuntur sicut carte celebris memorie predecessorum nostrorum Lanfranci et Anselmi patenter manifestant et possessio continuata ipsorum omnium per episcopos Roffen hucusque est testificata [] Nos itaque dicto episcopo Roffen et ejus capitulo gratam vicissitudinem pro meritis condignis rependere volentes omnes donaciones concessiones confirmaciones et restituciones regum et archiepiscoporum Cant predecessorum nostrorum omnium possessionum maneriorum ecclesiarum decimarum pensionum et jurediccionum ab alijs hactenus factas in quorum omnium possessione a tempore Lanfranci ecclesiam Roffam usque ad tempora nostra pacifice esse ac fuisse per legitima documenta nobis constat sufficienter auctoritate legacionis qua fungimur et ecclesie Cant cui presidemus approbamus et perpetuo duratura confirmamus Ut igitur nostra confirmacio perpetua gaudeat firmitate eam sigilli nostri testimonio communimus Hiis testibus Ivone archidiacono Derbeye magistro Ricardo cancellario nostro magistro Symone de Scalis a magistro Godefrido de Insula magistro Willelmo de Neketon magistro Elya medico magistro Reynerio magistro Willelmo de Calna clericis nostris magistro Elya senescallo predicti episcopi Thoma de Rykynghal magistro Willelmo medico Philippo de Wormedale Waltero de Brom et multis aliis

Markups

Names Markup:



Theobaldus Dei gracia Cant archiepiscopus tocius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte ecclesie fidelibus salutem Notum vobis esse volo quod omnes donaciones concessiones et restituciones omnium maneriorum et omnium terrarum et omnium ecclesiarum cum omnibus redditibus consuetudinibus et rectitudinibus suis et omnium decimarum que hactenus concesse et donate sunt ecclesie sancti Andree apostoli que est sita in civitate Rouecestr a quibuscumque sive regibus sive archiepiscopis vel episcopis seu comitibus seu alijs quibuslibet hujus regni nobilibus et Christi fidelibus concesse sunt aut donate necnon omnimoda jura episcopalia in manerijs nostris ac in manerio de Frekenham et Iselham que de episcopatu Rouecestr esse dinoscuntur sicut carte celebris memorie predecessorum nostrorum Lanfranci et Anselmi patenter manifestant et possessio continuata ipsorum omnium per episcopos Roffen hucusque est testificata []embed Nos itaque dicto episcopo Roffen et ejus capitulo gratam vicissitudinem pro meritis condignis rependere volentes omnes donaciones concessiones confirmaciones et restituciones regum et archiepiscoporum Cant predecessorum nostrorum omnium possessionum maneriorum ecclesiarum decimarum pensionum et jurediccionum ab alijs hactenus factas in quorum omnium possessione a tempore Lanfranci ecclesiam Roffam usque ad tempora nostra pacifice esse ac fuisse per legitima documenta nobis constat sufficienter auctoritate legacionis qua fungimur et ecclesie Cant cui presidemus approbamus et perpetuo duratura confirmamus Ut igitur nostra confirmacio perpetua gaudeat firmitate eam sigilli nostri testimonio communimus Hiis testibus Ivone archidiacono Derbeye magistro Ricardo cancellario nostro magistro Symone de Scalis a magistro Godefrido de Insula magistro Willelmo de Neketon magistro Elya medico magistro Reynerio magistro Willelmo de Calna clericis nostris magistro Elya senescallo predicti episcopi Thoma de Rykynghal magistro Willelmo medico Philippo de Wormedale Waltero de Brom et multis aliis