Charter Document - 02370591

Charter Document - 02370591


Charter Number: 02370591
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1193 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum pervenerit Hubertus Dei gracia Cant archiepiscopus tocius Anglie primas salutem in vero Salvatore Cum ex injuncto nobis officio in promovendis veritatis operibus teneamur diligenter adesse presertim nos condecet et consciencia inducit ut ea que veritate utuntur palam omnibus de lucide manifesta faciamus Hinc est igitur quod cum dudum decanatum de Bokkynge nostre jurisdiccionis immediate actualiter visitantes clerum et populum parochiarum de Iselham et Frekenham juxta Fordham coram nobis apud Moltone ad subeundam nostram visitacionem die per nos prefixo citari feceramus quia tempore pie memorie Lanfranci predecessoris nostri quondam Cant archiepiscopi predicti clerus et populus de Frekenham et Iselham in omnibus que jurisdictionis sunt sicut ceteri de manerijs ecclesie Cantuar in eodem decanatu existent subsunt subesse consueverunt venerabilis frater noster G Roffen episcopus excusatorem et procuratorem tam pro seipso quam pro clero et populo de Frekenham et Iselham memoratis ad diem et locum supradictos misit ostendens per eosdem excusatorem et procuratorem clerum et populum antedictum in visitacione nostra quam jure ordinario tunc ibidem exercuimus comparere non teneri nisi cum jure metropolitico provinciam Cantuar visit aremus sede Roffen plena adjiciendo asserens prefatas parochias partem porcionem atque membrum tempore prescripto esse ac fuisse Roffen dioecesos sicut manerium de Moltone pars est dioecesos Cant et quod ipse et predecessores fui Roffen episcopi a tempore longissimo cujus contrarij memoria non existit omnimodam jurisdictionem et legem dioecesanam atque jura episcopalia in ecclesijs de Frekenham et Ifelham prelibatis pacifice et inconcusse possiderunt et possidet in presenti ad quod probandum procuratores antedicti diem petierunt ulteriorem et interim per fide dignos inquiri super ostensis et adjectis per partem dicti episcopi concernentibus jure dictionem allegatam Nos igitur ut tenemur dignitati episcopali deferre et justis eorum peticionibus annuere volentes de consensu ipsorum procuratorum ad inquirendum super premissis processimus per decretum eisdem procuratoribus et eorum dominis in personis corum diem prefiximus peremptorie London in hospicio nostro coram nobis ad exhibendum allegandum et proponendum omnia et singula que juris sunt vel facii in hac parte et que circa hujusmodi probacionem de jure requiruntur quo die adveniente venerabilis frater noster Gilbertus Roffen episcopus antedictus coram nobis personaliter prefati clerus et populus per eundem procuratorem legitime et sufficienter comparuerunt die et loco supradictis et ad fundandum et probandum intencionem allegatorum et petitorum per eosdem necnon et pro nostra informacione pleniori instrumenta autentica felicis memorie dominorum Lanfranci Anselmi Radulphi Willelmi atque Theobaldi predecessorum nostrorum quondam archiepiscoporum Cant qui de verbo ad versum coram nobis legi fecimus inspeximus et manibus nostris tractavimus omni suspicione carencia exhibuerunt petentes instanter quatinus publicata inquisicione per nos facta super premissis et habitis per nos et consilium nostrum tam per dictam inquisicionem quam per exhibitam deliberacione et informacione super premissis in toto processu summarie et de plano ad sententiandum et diffiniendum in dicto negocio procedere dignaremur Nos itaque super premissis omnibus et singulis cum capitulo nostro Cant et jurisperitis concilium et tractatum habentes diligentem rimatos toto processu juris ordine observato ad decertandum lites de consensu parcium que ad sic procedendum erga nos in steterunt ac de consilio et consensu capituli nostri et jurisperitorum nobis assidencium ad sententiandum et decidendum processimus in hunc modum In Dei nomine Amen Nos Hubertus Dei gracia Cant archiepiscopus tocius Anglie primas et apostolice sedis legatus nuper decanatum de Bokkynge nostre jurisdiccionis immediate jure ordinario pretactis die et loco visitantes clerum et populum parochiarum de Frekenham et Iselham ex causis patefactis citari fecimus ad nostram visitacionem subeundam Venerabilis frater noster Gilbertus Dei gracia Roffen episcopus personaliter clerus et populus supradicti per procuratorem de quorum procuratore nobis plena facta fuit fides prefatis die et loco comparuerunt allegantes prescriptos clerum et populum ad hujusmodi comparacionem vel visitacionem recipiendam non teneri set omnimodam jurisdictionem in ecclesijs prenominatis tamquam partem porcionem et membrum dioeceseos Roffen ad episcopum Roffen qui pro tempore fuerit notorie pertinere et a tempore legitime prescripto pertinuisse sede Roffen plena super quo de consensu parcium processimus ad inquirendum et in sue intencionis subsidium probandum instrumenta autentica predecessorum nostrorum certis die et loco per nos statutis exhibuerunt partes tu predicte Et quia tam per inquisicionem fide dignorum quam per exhibita allegata et probata invenimus ac legitime nobis constat prefatum episcopum Roffen et predecessores suos Roffen episcopos esse ac fuisse in possessione pacifica omnimode jurisdictionis ac jurium spiritualium et temporalium se pedi et tarum ecclesiarum a tempore Lanfranci archiepiscopi predecessoris nostri qui manerium de Frekenham secundum ecclesie Roffen cum omnimoda jurisdictione restituit sicut carta ejus autentica testatur cujus tenor inferius describitur archiepiscoposque Cant extra possessionem esse ac fuisse sede Roffen plena de virorum prudencium concilio nobis assidencium et consensu capituli nostri Cant ad predictum Roffen episcopum et successores suos canonice succedentes omnimodam jurisdictione cleri et populi in ecclesijs prenominatis imperpetuum sententialiter et diffinitive pronunciamus et declaramus pertinere Ut igitur hec nostra sentencia et declaracio perpetua gaudeat firmitate eam presenti scripto et sigilli nostri testimonio duximus roborandam Testibus hiis Waltero abbate de Waltham magistro Ivone archidiacono Derebeye magistro Ricardo cancellario nostro magistro Godefrido de Insula Simone de Scalis Rannulfo thesaurario Saresberiensi magistro Willelmo de Neketon magistro Willelmo de Sumerkot magistro Gervasio de Hocbregg magistro Reynerio et multis aliis