Charter Document - 02370572

Charter Document - 02370572


Charter Number: 02370572
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1195 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cambridge University Library - Peterborough Cathedral, MS 1 (f105r,p239)

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariencis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus dilectis in Christo filiis abbati et conventui sancti Petri de Burgo gratiam et benedictionem Cum dilecto filio et clerico nostro magistro Reinerio de Stanford decimas dominiorum quatuor hominum de parochia de Bernake scilicet Gaufridi filii Gaufridi Hugonis Fauvel Gilberti filii Hugonis et Gaufridi Hok de vobis sub annuo censu viginti solidorum inperpetuum tenendas pie et liberaliter concessissetis idem magister Reinerius ob devotionem quam ad ecclesiam vestram gerit eius utilitati cupiens adesse et eius redditum augmentare decem solidos adiecit ita quod pro predictis decimis censum triginta solidorum se vobis constituit annuatim soluturum Hanc autem eiusdem magistri concessionem de assensu nostro factam protestamur et ideo eam presenti scripto commendamus Valete