Charter Document - 02370569
Charter Number: | 02370569 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1193 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cambridge University Library - Peterborough Cathedral, MS 1 (f105v, p240) Embedded Document |
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariencis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universorum notitiam volumus pervenire nos cartam venerabilis fratris nostri H Lincolniensis episcopi inspexisse in hac forma [] Ut igitur quod a nominato episcopo factum est perpetuam optineat stabilitatem concessionem ipsius sicut iuste et rationabiliter facta est ratam habemus et tam presenti scripto quam sigilli nostri testimonio eam confirmamus Hiis testibus magistro Ricardo cancellario nostro Rannulfo thesaurario Saresberiensis ecclesie magistro Willelmo de Neketona et aliis
Markups
Names Markup:
Hubertus dei gratia Cantuariencis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universorum notitiam volumus pervenire nos cartam venerabilis fratris nostri H Lincolniensis episcopi inspexisse in hac forma []embed Ut igitur quod a nominato episcopo factum est perpetuam optineat stabilitatem concessionem ipsius sicut iuste et rationabiliter facta est ratam habemus et tam presenti scripto quam sigilli nostri testimonio eam confirmamus Hiis testibus magistro Ricardo cancellario nostro Rannulfo thesaurario Saresberiensis ecclesie magistro Willelmo de Neketona et aliis