Charter Document - 02370568
| Charter Number: | 02370568 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1198 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos considerata necessitate et indigentia monachorum Persorensium eis intuitu dei et ad ipsorum petitionem atque de assensu abbatis sui Anselmi misericorditer concessisse ut ecclesiam de Hauekesbur in proprios usus habeant sicut tam apostolica quam episcopali auctoritate eis concessum est et confirmatum salva vicaria centum solidorum vicario qui in ea ministrare debet assignata et maxime concessisse ut proventus eiusdem ecclesie cedant in usus et ad emendationem coquine conventus inperpetuum Ut igitur hec nostra concessio perpetuam optineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri appositione confirmamus Hiis testibus Henrico Cantuariensi archidiacono magistro Simone de Siwelle magistro Iohanne de Tinem magistro Willelmo de Sumercotes magistro Andrea de Bedingeham et aliis
