Charter Document - 02370566
Charter Number: | 02370566 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1195 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Hubertus Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum pervenerit eternam in Domino salutem Ad omnium noticiam volumus pervenire nos cartam bone memorie Henrici Wigornensis episcopi a dilecto filio nostro Simone abbate de Persora sub hujus continencie forma nobis exhibitam inspexisse [] omnia igitur rationabiliter facta sunt nostra debemus auctoritate confirmare quia et paci et securitati virorum religosorum quantum possumus volumus ut tenemur providere nos omnia in premonstrato scripto H quondam Wigornensis episcopi comprehensa et expressa sicut juste et rationabiliter predicte ecclesie sancte Marie de Persora et monachis ibidem Deo servientibus concessa sunt et confirmata eidem ecclesie et eidem monachis quantum ad nos pertinet concedimus et presenti scripto sigilli nostri appensione signato confirmamus Hiis testibus magistro Simone de Siwell magistro Galfrido de Bocland magistro Willelmo de Sumercotes magistro Reinerio Simone filio Roberti Roberto de Brist et aliis
Markups
Names Markup:
Hubertus Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum pervenerit eternam in Domino salutem Ad omnium noticiam volumus pervenire nos cartam bone memorie Henrici Wigornensis episcopi a dilecto filio nostro Simone abbate de Persora sub hujus continencie forma nobis exhibitam inspexisse []embed omnia igitur rationabiliter facta sunt nostra debemus auctoritate confirmare quia et paci et securitati virorum religosorum quantum possumus volumus ut tenemur providere nos omnia in premonstrato scripto H quondam Wigornensis episcopi comprehensa et expressa sicut juste et rationabiliter predicte ecclesie sancte Marie de Persora et monachis ibidem Deo servientibus concessa sunt et confirmata eidem ecclesie et eidem monachis quantum ad nos pertinet concedimus et presenti scripto sigilli nostri appensione signato confirmamus Hiis testibus magistro Simone de Siwell magistro Galfrido de Bocland magistro Willelmo de Sumercotes magistro Reinerio Simone filio Roberti Roberto de Brist et aliis