Charter Document - 02370562
Charter Number: | 02370562 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1202 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilecto in Christo filio Philippo de Orreb salutem gratiam et benedictionem Intimavit nobis Thome Patricii clericus quod E de Malpas clericum comprehendi et detineri fecisti eo quod idem clericus cum eodem Thome ad causam que vertitur inter eum et David de Malpas clericum accedere voluit veritati perhibiturus testimonium Quoniam autem excessus iste gravis est et sacrilegium magnum esse constat tibi mandamus monentes quatinus eundem E clericum ulterius nullo modo per te vel per alium detinere presumas set eum quam citius liberum dimittas et absolutum sciturus pro certo quod nisi feceris nos et ad personam et terram tuam manum ultionis extendemus et sacrilegium quod commisisti graviter vindicare curabimus Preterea quia memoratus Thome clericus est habens beneficium ecclesiasticum tibi districtius inhibemus quatinus in eum vel ipsius beneficium manum extendere non presumas immo ipsum causam suam libere et sine impedimento prosequi permittas quia si quid ei intuleris gravaminis molestie aut iniurie nos illud non relinquemus impunitum Valete