Charter Document - 02370558
Charter Number: | 02370558 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1197 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hubertus dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus hoc scriptum visuris salutem in domino Notum sit universitati vestre quod constitutis in presentia nostra apud Lamedh venerabili fratre nostro Iohanne Norwicensi episcopo et magistris Rogero et Ranulfo monachis ecclesie Christi ex parte prioris et conventus datis procuratoribus eciam ad transigendum per litteras capituli patentes de rato in causa que super ecclesia de Martham et eius donatione inter ipsum episcopum et predictos priorem et conventum coram nobis agebatur tandem nobis mediantibus sic inter eos convenit Gaufridus siquidem decanus Norwicensis qui per manum dicti episcopi reclamantibus predictis priore et conventu in ipsa ecclesia de Martham fuerat institutus sollempniter ibi eandem ecclesiam in manus ipsius episcopi resingnavit omnino renuncians iuri suo siquid iuris in illa ecclesia predicto modo fuerat assecutus Consequenter ipse Gaufridus decanus ad concessionem et peticionem predictorum monachorum ex parte prioris et conventus ab ipso episcopo admissus est ad eiusdem ecclesie personatum salva ipsis priori et monachis inde solita et debita pensione Postea vero eodem Gaufrido decano iam persona presentante et predictis monachis ex parte prioris et conventus assensum prestantibus et petentibus predictus episcopus dilectum clericum nostrum Adam de Wausingham perpetuum instituit vicarium in ecclesia memorata solvendo inde predicto G persone duodecim marcas annuas nomine pensionis de quibus duodecim marcis ipse G persona quinque marcas solvet predictis priori et monachis annuatim Uterque autem predictorum Gaufridi persone et Ade vicarii sufficientem cautionem prestitit coram nobis quod bonam fidem adinvicem in perpetuum observabunt Quia vero que iam diximus sollempniter et rite acta sunt in presentia nostra ea ne inposterum irritentur ad perpetuam idempnitatem monachorum et ecclesie Norwicensis necnon et predictorum clericorum presenti scripto et sigillo nostro duximus confirmanda Hiis testibus domino R Londoniensi domino G Wintoniensi domino H Lincollniensi episcopis G archidiacono Gipewic G de Bocland archidiacono Norwic magistro Simone de Siwell magistro Willelmo de Sumercot magistro Thoma Briton magistro Waltero de Calna magistro Gervasio de Hemelington Simone de Camera Iohanne de Chenovill et multis aliis