Charter Document - 02370555

Charter Document - 02370555


Charter Number: 02370555
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1199 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas dilectis in Cristo filiis de Thama et de Nuttelega abbatibus salutem et benedictionem Cum inter dilectos filios nostros monachos de Longa villa per procuratorem suum R priorem de Niwenton et Rogerus perpetuum vicarium ecclesie de Morton super duabus garbis decimarum dominiorum Reginaldi filii Azur et Walteri Burgan militum de Morton coram archidiacono Bukingeham causa verteretur et ab eodem priore ad nos fuisset inde appellatum partibus coram nobis constitutis prefatus prior proposuit quod aliquando inter monachos de Longa villa et Rogerus de Capella personam eiusdem ecclesie super eisdem decimis erat contencio talis quod inter eos facta fuit super illis transactio quod scilicet prefatus Rogerus de Capella teneret de eis decimas illas in vita sua reddendo illis annuatim nomine pensionis vi solidos et quia idem Rogerus decimas illas sic tenuit dixit decimas duarum garbarum omnium dominiorum predictorum militum de Moreton predictis monachis debere restitui quas conquestus est a prefato Rogerus vicario iniuste detineri Econtra prefatus vicarius proposuit quod idem prior de decimis illis plus petebat quam prefatus Rogerus de Capella possederat asserens quod cum inter predecessorem suum Rogerus de Capella et sepe dictos monachos super decimis illis facta esset transactio id tantum venit in transactionem quod erat in dominio donatoris tempore donationis eis inde facte Nunc vero ut dicit iam dicti milites magis habent in dominio quam habitum est in tempore donationis de quo iam dicti monachi decimas exigere non possunt Hinc est quod quia hec sine maiori discussione non potuerunt coram nobis diffiniri discretioni vestre de qua confidimus precipiendo mandamus quatinus veritatem cum omni diligencia inquiratis super quibus inter monachos de Longa villa et Rogerus de Capella facta fuit transactio et iuxta veritatem transactionis illius plenius inquisitam predictis monachis decimas dominiorum prefatorum militum sicut iustum fuerit restitui faciatis Postmodum autem siquid fuerit inter eos questionis super iure aut proprietate decimarum illarum causam audiatis et quod canonicum fuerit inde statuatis et faciatis prout decet observari Valete