Charter Document - 02370549

Charter Document - 02370549


Charter Number: 02370549
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1198 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilectis filiis in Christo magistro de Ros et magistro A de Hadham salutem et benedictionem Veniens ad nos A mulier uxor Ricardi fabri de Netleswel nobis proposuit quod cum Iohannem capellanum de Netleswel coram vobis auctoritate litterarum nostrarum de fide sibi prestita convicisset in iure vos eidem ut ipsi A secundum fidem prestitam satisfaceret sententialiter iniunxistis qui mandato et precepto vestro hucusque parere contempsit et adhuc unde ipsa A conqueritur contempnit Quapropter cum ipsa apud nos instet ut eundem ad satisfaciendum sibi secundum quod convictus est coram vobis auctoritate nostra compellamus quia de processu ipsius negocii coram vobis agitati nobis non constat vobis mandamus et precipimus quatinus quid actum sit de eodem negocio coram vobis et litteras archidiaconi Middlesex quas de eodem negocio dicemini recepisse nobis sub sigillis vestris fideliter significare et transmittere curetis ut sic quid inde agi oporteat per vos instrui valeamus Valete