Charter Document - 02370535

Charter Document - 02370535


Charter Number: 02370535
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1199 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hub[ertus] dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Accessit ad nos dilectus filius Martinus clericus nobis proponens quod cum ipse auctoritate iudicum a domino papa Innocentio III delegatorum possessionem ecclesie de Loccheshor cuius personatum sicut dicebat canonice fuit consecutus rationabiliter fuisset adeptus Iohannes clericus ipsum post appellationem legitime ad summum pontificem et postmodum ad nos pro eiusdem appellationis tuitione interpositam eadem spoliavit unde attentius nobis supplicavit ut ea que in preiuditium appellationis ipsius temere fuerunt attemptata in debitum statum reduceremus Cumque nobis constitit de ipsius appellatione volentes appellationibus ad sedem Romanam interpositis sicut tenemur debito modo deferri dictum citari fecimus ut in crastino dominice qua cantatur Quasi modo coram nobis compareret super spoliatione illa responsurus et iuri pariturus Quo die cum partes essent in presentia nostra constitute post multa hinc inde proposita questio inter eas sub hoc fine amicabiliter conquievit Predictus itaque qui ut vicarius prefatam ecclesiam tenebit reddendo inde annuatim predicto M persone unam marcam argenti nomine pensionis in Nativitate sancti Iohannis baptiste omnia honera ecclesiam contingentia sustinebit et in eadem divina faciet honorifice celebrari Si vero idem quandoque cessaverit in solutione eiusdem pensionis in illo termino cadat a iure et a possessione prescripte ecclesie sine remedio appellationis et eadem ecclesia sine aliqua contradictione cum omnibus pertinentiis ad predictum redibit Martinum ut de ea prout voluerit libere sicut persona disponat Et ne alter uter eorum vel in pensionis retentione illius vel facte solutionis inficiatione posset malignari inter partes convenit ut dicta pensio integra in prescripto termino a iamdicto apud prioratum de Pilton eiusdem loci priori si presens vel monachis eiusdem domus ibidem tunc residentibus si fuerit absens tradatur sub testimonio virorum fide dignorum a priore vel monachis sepedicto M cum eadem integritate refundenda ita quidem quod uterque se subdidit iurisdictioni nostre et successorum nostrorum si qua humaniter de nobis contingat quod liceat nobis remota appellatione ipsos compellere ad formam huius compositionis observandam Ut omnis questio inter eos decetero cesset sive de fructibus distractis sive aliis quibuscumque dampnis vel iniuriis occasione sepedicte ecclesie illatis sepedictus dictum M et suos super predictis in omnibus conservabit indempnes Hanc autem compositionem uterque fide corporaliter prestita se servaturum firmiter in iure promisit Ne igitur ea que in hac parte coram nobis sollempniter acta sunt in recidive contentionis scrupulum processu temporis redeant in rei geste testimonium presenti pagine sigillum nostrum duximus apponendum