Charter Document - 02370532
| Charter Number: | 02370532 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Permission |
| Date: | 1203 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas venerabilibus in Christo fratribus universis episcopis pro consecratione domini Lincolniensis electi Cantuarie congregatis salutem in auctore salutis Quia gravi infirmitate sicut alias vobis mandavimus impediente consecrationem venerabilis fratris nostri W Lincolniensis electi non possumus die statuto in persona propria celebrare ut vestris laboribus et gravaminibus parceremus vices nostras et auctoritatem predictum fratrem nostrum si cum fratrum nostrorum pace et concordia fieri posset universitati vestre commisimus consecrandi Nunc autem eandem auctoritatem uni ex vobis in quem universitas vestra consentire voluerit salvo iure cuiusque concedimus volentes si vobis placet ut per eum vice et auctoritate nostra salvo iure cuiusque eadem fiat consecratio quam nos pro infirmitate nostra ad presens facere non valemus Valete
