Charter Document - 02370531

Charter Document - 02370531


Charter Number: 02370531
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1195 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in domino Licet cordi nobis cunctos subditos nostros in commune protegere et eorum paci et securitati providere illos tamen et illorum possessiones propensiori cura duximus ut tenemur manutenere et defendere qui se religionis voto noscuntur artius obligasse Ad omnium igitur volumus notitiam pervenire quod nos considerata religione et honestate dilectorum filiorum nostrorum canonicorum de Lilleshulle ipsos et ipsorum domum omnesque tam res quam possessiones ipsorum in dei et sancte Cantuariensis ecclesie et nostra protectione suscepimus Unde universis et singulis districtius inhibemus ne quis res aut possessiones eorum ausu temerario invadat aut turbet et ne quis eis in aliquo molestiam inferat vel gravamen iniquum Quod si fecerit indignationem dei et nostram se noverit incursurum Valete