Charter Document - 02370527

Charter Document - 02370527


Charter Number: 02370527
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos quantum ad nos pertinet ratas et gratas habere donationes quas illustris rex Angi Ricardus fecit intuitu dei et in perpetuam elemosinam ecclesie beate Marie et beati Cedde de Lich et Hugoni Coventrensi episcopo et successoribus eius de ecclesiis de Allurwas et de Bromleie cum omnibus pertinentiis earum et de villa de Rogelea et de villa de Canoc cum ecclesiis et hundredis et omnibus aliis libertatibus et pertinentiis suis sicut in auctenticis scriptis predicti regis que inspeximus rationabiliter continetur expressum Unde ut heedem donationes maiori gaudeant stabilitate et firmitate nos eas sicut pie et rationabiliter facte sunt nostra auctoritate quantum in nobis est confirmamus et tam presenti scripto quam sigilli nostri testimonio communimus et corroboramus Hiis testibus Rannulfo thesaurario Saresberiensi magistro Simone de Siwell magistro Godefrido de Insula magistro Willelmo de Sumercotes magistro Willelmo de Calna magistro Edmundo magistro Elya magistro A de Walsingham et aliis