Charter Document - 02370523

Charter Document - 02370523


Charter Number: 02370523
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1193 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis Archiepiscopus totius Anglie Primas omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino Salutem Ad omnium notitiam volumus pervenire nos cartam confirmationis B[aldewini] bone memorie predecessoris nostri sub huius continentie forma inspexisse [] Nos itaque dignum censentes et predicti domini Regis Ricardi et memorati predecessoris nostri Bal[dewini] factis in hac parte consentire et etiam securitati prenominatorum canonicorum de Leyston in quantum possumus providere confirmationem utriusque scilicet domini Regis et predecessoris nostri predictis canonicis super hiis que in carta domini Regis Ricardi quam inspeximus continentur factam sicut rationabiliter immo quia rationabiliter factam est ratam habemus et omnia prenominata predictis canonicis tamquam iuste eis collata sicut a predicto domino nostro Rege Ricardo et B[aldewino] predecessore nostro eis concessa et confirmata nos auctoritate nostra concedimus inperpetuum et confirmamus hanc confirmationem nostram tam presentis scripti serie et sigilli nostri appositione quam testium subscriptione munientes et roborantes Hiis testibus venerabili fratre nostro Gilberto Roffensi episcopo Teobaldo Walteri Ricardo cancellario Rannulfo thesaurario []

Markups

Names Markup:



Hubertus dei gratia Cantuariensis Archiepiscopus totius Anglie Primas omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino Salutem Ad omnium notitiam volumus pervenire nos cartam confirmationis B[aldewini] bone memorie predecessoris nostri sub huius continentie forma inspexisse []embed Nos itaque dignum censentes et predicti domini Regis Ricardi et memorati predecessoris nostri Bal[dewini] factis in hac parte consentire et etiam securitati prenominatorum canonicorum de Leyston in quantum possumus providere confirmationem utriusque scilicet domini Regis et predecessoris nostri predictis canonicis super hiis que in carta domini Regis Ricardi quam inspeximus continentur factam sicut rationabiliter immo quia rationabiliter factam est ratam habemus et omnia prenominata predictis canonicis tamquam iuste eis collata sicut a predicto domino nostro Rege Ricardo et B[aldewino] predecessore nostro eis concessa et confirmata nos auctoritate nostra concedimus inperpetuum et confirmamus hanc confirmationem nostram tam presentis scripti serie et sigilli nostri appositione quam testium subscriptione munientes et roborantes Hiis testibus venerabili fratre nostro Gilberto Roffensi episcopo Teobaldo Walteri Ricardo cancellario Rannulfo thesaurario []