Charter Document - 02370520

Charter Document - 02370520


Charter Number: 02370520
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exemplification
Date: 1198 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Noverit universitas vestra quod autenticum scriptum bone memorie Willelmi quondam Cantuariensis archiepiscopi predecessoris nostri nobis per manum Nicholai prioris de Ledes exhibitum fuit in hac forma [] Quia igitur sigillum huic scripto appensum per vetustatem vidimus omnino fere consumptum ne eiusdem instrumenti fides per vetustatem sic periret ad eius fidem perpetuandam continentiam ipsius in scriptum presens reduximus et hac presenti pagina et sigilli nostri appositione publice protestamur Hiis testibus H archidiacono Cantuariensi magistro Simone de Siwell thesaurario Lichefeldensi magistro Iohanne de Tynem magistro Willelmo de Somercotes magistro Willelmo de Calln Roberto de Bristow et aliis multis

Markups

Names Markup:



H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Noverit universitas vestra quod autenticum scriptum bone memorie Willelmi quondam Cantuariensis archiepiscopi predecessoris nostri nobis per manum Nicholai prioris de Ledes exhibitum fuit in hac forma []embed Quia igitur sigillum huic scripto appensum per vetustatem vidimus omnino fere consumptum ne eiusdem instrumenti fides per vetustatem sic periret ad eius fidem perpetuandam continentiam ipsius in scriptum presens reduximus et hac presenti pagina et sigilli nostri appositione publice protestamur Hiis testibus H archidiacono Cantuariensi magistro Simone de Siwell thesaurario Lichefeldensi magistro Iohanne de Tynem magistro Willelmo de Somercotes magistro Willelmo de Calln Roberto de Bristow et aliis multis