Charter Document - 02370512
Charter Number: | 02370512 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1193 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos auctenticum scriptum bone recordationis Theodbaldi quondam Cantuariensis archiepiscopi predecessoris nostri sub huius continencie forma inspexisse [] Nos igitur eiusdem predecessoris nostri vestigia imitatione digna censentes omnia que ipse dicte ecclesie de Ledes rationabiliter concessit et confirmavit nos quoque sicut rationabiliter ab ipso concessa sunt et confirmata auctoritate qua fungimur concedimus et confirmamus idem de nostre confirmationis paginam infringentibus statuentes quod ipse de hiis statuit qui contra confirmationem suam aliquid presumerent attemptare
Markups
Names Markup:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos auctenticum scriptum bone recordationis Theodbaldi quondam Cantuariensis archiepiscopi predecessoris nostri sub huius continencie forma inspexisse []embed Nos igitur eiusdem predecessoris nostri vestigia imitatione digna censentes omnia que ipse dicte ecclesie de Ledes rationabiliter concessit et confirmavit nos quoque sicut rationabiliter ab ipso concessa sunt et confirmata auctoritate qua fungimur concedimus et confirmamus idem de nostre confirmationis paginam infringentibus statuentes quod ipse de hiis statuit qui contra confirmationem suam aliquid presumerent attemptare