Charter Document - 02370510

Charter Document - 02370510


Charter Number: 02370510
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilectis in Christo filiis et amicis karissimis iustitiariis de banco Westmon salutem et sinceram dilectionem Noveritis quod Philippus molendinarius de Beringeton coram nobis dum iustitiarii eramus finem fecit cum dilecto nostro priore de Lanton domino suo cuius nativus erat ut liceret ei a terra sua recedere cum sequela sua et catallis Et quia idem Philippus post finem illum coram nobis factum non vult a terra illa recedere sicut convenit rogamus vos mandantes quatinus quod coram nobis tunc temporis actum fuit firmiter observari faciatis i et eundem Philippum distringatis i ut terram illam priori pacifice dimittat sicut iustum est et ita negotium ipsius prioris in hac parte acceleretis i ut vobis pro eo gratias referamus multiplices Scitis enim quanta affectione ipsum priorem et domum suam diligimus Valete