Charter Document - 02370487

Charter Document - 02370487


Charter Number: 02370487
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1198 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilectis filiis priori de Esel et decano Wigorniensi salutem et benedictionem Ex parte dilecti filii nostri magistri Matthaeus de Grimeleg est nobis propositum quod cum decimas de feno a parochianis suis de Hallaia et de Grimeleia perceperit prior Wigornie et conventus et quidam alii qui vobis poterunt nominari possessionem ipsius iniuste perturbare presumunt Quos cum coram officialibus domini Wigorniensis vocari fecisset et ibi plenum ius consequi non posset ad nos appellavit diem lune proximam post dominicam qua cantatur Letare Ierusalem terminum appellationi prefigens Quia vero eo die coram nobis per procuratorem comparuit et appellationem ad nos a se fuisse interpositam probavit parte adversa minime comparente discretioni vestre mandamus quatinus predictum priorem et conventum et alios citari faciatis ut coram nobis compareant die veneris proxima post dominicam qua cantatur Misericordia domini vel coram officialibus nostris apud Lammeiam si nos presentes non fuerimus dicto magistro Matthaeus super premissis responsuri et iuri parituri et qualiter mandatum nostrum fueritis executi eo die per literas vestras nobis vel officialibus nostris significetis Valete