Charter Document - 02370481

Charter Document - 02370481


Charter Number: 02370481
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Commission
Date: 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilectis filiis de Sireburn et de Abbedesbur abbatibus salutem et benedictionem Cum conventus Glastoniensis a venerabili fratre nostro episcopo suo et a nobis fuisset meritis suis exigentibus sententia excommunicationis innodatus quam cito nos in Angliam venisse audivit duos ex fratribus suis scilicet Simonem tertium priorem domus sue et fratrem Iohannem hostiliarium nobis pro tota universitate destinavit significans litteris per eosdem fratres nobis destinatis quod sententie in se late humiliter ac devote paruerat cautionemque per eosdem fratres suos de parendo iudicio ecclesie offerens ac postulans absolvi Nos autem quia mater ecclesia redeuntibus ad se filiis sinum suum minime claudit eosdem duos fratres ad nos venientes recepta ab eisdem secundum morem ecclesie cautione nostra et episcopi sui auctoritate absolvimus Ideoque vobis precipiendo mandamus quatinus ad monasterium Glastoniense cum festinatione accedentes recepta a singulis cautione eos presentibus officialibus episcopi vel aliis ex parte eius absolvatis et absolutos denuntietis correctione excessus eorum de Malmesbir de Evesham et de Stanlegh abbatibus quos ad hoc destinavimus reservantes Si vero hiis exequendis ambo nequiveritis interesse alter vestrum ea nichilominus exequatur Valete