Charter Document - 02370478
| Charter Number: | 02370478 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1203 - 1204 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilectis in Christo filiis de Golcliva et de Karliun prioribus salutem et benedictionem Referente nobis dilecto filio Adam capellano accepimus quod Iacobus decanus de Sancto Waernardo postquam a nobis beneficium meruit absolutionis ipsum noluit habere pro absoluto immo excommunicatum denuntiavit et infra limina ecclesie manus in ipsum temerarias iniecit et inhoneste tractavit Quia vero sustinere non possumus nec debemus ut ea que a nobis bene et solempniter acta noscuntur taliter evacuentur vel in irritum revocentur vobis de quorum discretione confidimus precipiendo mandamus quatenus memoratum Adam capellanum absolutum denuntietis et per episcopatum Landavensem pro absoluto haberi faciatis tam a clero quam a populo et quia sacrilegium quod a prefato decano dicitur perpetratum tam enorme est et episcopus Landavensis ad crastinum festi sancti Michaelis edicto vocatus est peremptorio ut tunc coram nobis compareat vobis mandamus quatenus sepe dictum Iacobus decanum ut prescripto die coram nobis compareat edicto citetis peremptorio prenominato Adam capellano tam super eo quod ipsum denuntiavit excommunicatum post absolutionem a nobis inpetratam quam super violenta manuum iniectione responsurus et iuri pariturus Ad hec vobis mandamus et firmiter iniungimus quatenus omnes illos qui in ipsum manus temerarias iniecerunt in genere denuntietis excommunicatos provisuri attentius ut idem Adam et socii eius super possessionibus ecclesiasticis et decimis suis a nullo iniuste graventur vel vexentur Et qualiter mandatum nostrum fueritis executi die prescripto per litteras vestras nos certificetis Valete
