Charter Document - 02370476

Charter Document - 02370476


Charter Number: 02370476
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1203 - 1204
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilectis in Christo filiis de Gold et de Karl prioribus salutem et benedictionem Citavimus venerabilem fratrem nostrum Landavensem episcopum ut in crastino sancti Laurentii coram nobis per se vel per sufficientem responsalem compareret magistro Gervasio et quibusdam aliis clericis Landavensis dioecesis super quibusdam iniuriis eis ab episcopo sicut dicebatur illatis responsurus et iuri pariturus Quo die quia nec per se nec per alium comparuit et nobis de citatione ei facta constat vobis precipiendo mandamus quatinus ipsum episcopum citetis ut crastino sancti Michaelis coram nobis compareat per se vel per sufficientem responsalem dictis clericis secundum formam prioris citationis nostre ei facte super eisdem iniuriis in eadem citatione expressis necnon et super hoc quod sicut ipsi clerici nobis conquerendo monstraverunt idem episcopus postmodum quosdam clericorum citatorias nostras ei deferentes capi ligari et sevis verberibus fecit crudeliter attrectari responsurus et iuri pariturus diem illum ei statuentes peremptorium Et de citatione facta eodem die nos litteris vestris certificetis