Charter Document - 02370473

Charter Document - 02370473


Charter Number: 02370473
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in domino Quoniam ea que rationabiliter facta sunt debita debent observatione et firmitate gaudere ideo ad omnium notitiam volumus pervenire quod compositionem factam inter domum de Fontibus et ecclesiam de Toppeclif super decimis quibusdam in parochia eiusdem ecclesie sicut iuste et rationabiliter facta est ratam habemus et eam auctoritate qua fungimur confirmamus His testibus magistro Ricardo cancellario magistro Symone de Siwell Willelmo de Sapecotes