Charter Document - 02370470
Charter Number: | 02370470 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1193 - 1195 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum curam regni Anglie gereremus Henricus de Pomereia coram nobis dedit et concessit et carta sua confirmavit deo et ecclesie sancte Marie de Fordes et monachis ibidem deo servientibus totam terram de Tale cum omnibus pertinentiis suis que fuit Ioscelini avunculi sui liberam solutam et quietam ab omni exactione et servitio seculari in puram et perpetuam elemosinam salvo eidem Henrico et heredibus suis libero servitio quorundam calcarium deauratorum quod idem monachi de eadem terra facere debent ad Pascha pro omni servitio et ipse Henricus et heredes eius prenominatam terram eis warantizare et acquietare debent de omnibus servitiis et vexationibus versus omnes homines per illud servitium et ipsi monachi ex mera liberalitate sua dederunt prefato Henrico viginti marcas argenti in auxilium ad acquietandum finem quem fecit cum domino rege Ricardo pro terris suis habendis Quod ne alicui inposterum veniat in dubium iustitiarii fungentes officio testificamur et metropolitana auctoritate confirmamus Hiis testibus Waltero abbate de Waltham Willelmo de ecclesia sancte Marie Osberto Michelenensi electo magistro Ricardo cancellario nostro Rannulfo thesaurario Saresberiensi Roberto de Turnham