Charter Document - 02370469

Charter Document - 02370469


Charter Number: 02370469
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1193 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas eternam in domino salutem Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos cartam Amirie sororis Hugonis Pantulf inspexisse in hec verba [] Ut igitur quod a predicta Amiria pia consideratione factum est firmam et perpetuam optineat stabilitatem donationem ipsius sicut iuste et rationabiliter facta est autoritate qua fungimur confirmamus et eam presentis scripti serie et sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus Radulfo archidiacono Herefordensi magistro Ricardo cancellario nostro Rannulfo thesaurario Saresberiensis ecclesie magistro Willelmo de Necton magistro Helia et aliis multis

Markups

Names Markup:



Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas eternam in domino salutem Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos cartam Amirie sororis Hugonis Pantulf inspexisse in hec verba []embed Ut igitur quod a predicta Amiria pia consideratione factum est firmam et perpetuam optineat stabilitatem donationem ipsius sicut iuste et rationabiliter facta est autoritate qua fungimur confirmamus et eam presentis scripti serie et sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus Radulfo archidiacono Herefordensi magistro Ricardo cancellario nostro Rannulfo thesaurario Saresberiensis ecclesie magistro Willelmo de Necton magistro Helia et aliis multis